- BERNOULLI Johannes
- BERNOULLI JohannesIacobi Frater natus initiô anni 1667. die 27. Iulii, post stadium Philosophicum seliciter decursum studium Medicum tamquam suum ἔργον complexus fuit: Interea temporis ad imitationem Fratris universam Mathesin, ceu studium utilisimum ad Medicinam, diligenter et quem optârat successu excoluit, ubi sex priorum Elementorum Eucilideorum Explicatorem: et postea Instigatorem habuit Fratrem. Propriô vero marte non solum omnes partes vulgaris Geometriae per continuam lectionem librorum sibi familiares reddidit, sed brevi ultra illius pomoeria provectus interioris Matheseos mysteria detegere novaque Eruditorum inventa novis inventis ditare coepit: quottidie sermocinando cum Fratre alter alteri fuit incitamento et auxilio suaque inventa sibi mutuo adaperuerunt, ita ut quasi certatim problemata difficiliora proponere et vicissim proposita resolvere numquam acquieverint; Et hôc modô clavus clavum trudebat: sub hoc tempus cum specimen novi calculi, differentialium dicti a Celeb. Leibnitio in Actis Lipsiens. publicaretur,hoc ipsi ansam dedit penitius rimandi profundioris Geometriae latibula, quod adeo feliciter cessit, ut eiusdem calculi Leibnitiani inversum, detexerit, quem novô nomine nunc passim usitatô integralium insignivit, cuius egregium specimen et primum quasi iuventutis fructum edidit in Actis Erud. Lips. per enodationem celeberrimi simuel et difficillimi problematis catenarii vel funicularit, quod a longis retro annis Galilaeo praestantissimisque Geometris tentatum quidem sed irresolutum manebat. Absolutô studiô Medicô quinquennali et cons riptâ prius dissertatione de Effervescentia et fermentatione cum adnexa inventione Mobilis perpetui pure artificialis quae etiam benignos approbatores habuit inter subtilissimos mathematicos, peregrinationem suam literariam aggreflus inter fecit Genevam, ubi postquam aliquandiu commoratus et celebriorum qui ibi sunt Virorum notitiam nactus, abhinc profectus est in Galliam, in qua studii sui Mathematici non paucos aestimatores sibi conciliavit, siquidem praecipui Galliae Mathematici praesertim Academiae scientiarum Regiae Parisiensis eius amicitiam et necessitudienem ambire non dedignati fuerunt: Auctorem notissimum scrutinii veritatis Malebrancium sibi amicissimum habuit, et congregationibus apud illum haberi solitis hebdomadatim interfuit; ubi primum Illustris Marchionis Hospitalii a Maioribus totô Orbe clari amicitiam et summam benevolentiam impetravit, qui utut omnium totius Galliae Mathematicorum ob multiiugam quâ pollet in Mathesi notitiam facile Princeps, eo tamen humilitatis processit ut Cl. Bernoullium in Praeceptorem suum adoptare illiusque Informatione in interiori Geometriâ (de qua prius in Galliâ nihil cogitabat) uti non haesitârit, qui propterea in Marchionis privatos usus lectiones alternis diebus componebat, quae cum ibi principia calculi differentialium et integralium fusius explicata dederit in iustum volumen ad proleum omnino paratum excreverunt. Tum temporis nomen suum non incelebre reddidit per pulrima inventa, quae partim publicavit in diario Parisiensi et Actis Erud. Lipsiens. alibique, partim vero et quidem pleraque adhucdum suppressa astervat: durante peregrinatione invenit modum calculandi curvas causticas per vulgarem Geometriam Cartesianam, series Leibnitianas quadraturis spatiorum et irrationalitatibus numerorum explicandis inservientes penitus perscrutatus est: Determinationem minimi Crepusculi (cui antea Frater diu insudaverat) primusexhibuit. Curvaturam radti solaris vel visivi medium inaequaliter penetrantis primus consideravit, eiusque generalem solutionem dedit; Aenigma Florentinum aliaque problemata celebria de curvatura veli, de Evolutis, de Liochronis, de cycloidalibus, de curva aequabilis descensus aliisque vel inveniendis vel quadrandis vel rectificandis resolvit: Identitatem spiralis logarithmicae cum suâ evolutâ numquam antehac cognitam, ex qua omnes ceterae illius proprietates emergunt primus detexit: Haec et alia non mediocrem ipsi in Gallia comparârunt famam, ita ut nisi Religio et calamitas temporis obsttisset facile in Academiam scientiarum Regiam cooptatus fuisset. Post reditum in Patriam non cessat commercium literarium fovere cum praestantissimis Mathematicis, ac subinde nova inventa publicare, quae a viris doctis cum applausu recipiuntur, quippe qui benignas suas approbationes publice proferre haud gravantur: Ex quo peregrinationem absolvit, novam speciem calculi, quem percurrentem vocat, adinvenit, cuius beneficiô problemata hactenus non considerata resolvuntur, quae alias per methodos vulgares nullas solutiones admitterent; Huius calculi fundamenta et principia, si ipsi vitam Deus vires concesserit, publici iuris faciet. Vocationem extraneam non ita pridem oblatam certis de causis recusavit, et paulo post a Magistratu Basil. in Geometram Publicum unanimiter electus est. Nuperrime dissertationem conscripsit inauguralem de motu musculorum, ubi omnia mechanice explicantur et dein gradum Doctoratus in arte Apollilinea sollemniter imptravit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.